Actus Apostolorum*

Caput 4: 32

multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
(* Traductions européennes)

Glose

Erat cor unum.Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis praeferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiae visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant.Nec quisquam eorum.Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant.Communia.Graece unde coenobitae, id est communiter viventes. Coenobia habitacula eorum.